- QUIRINUS, de QUIRITUM
- QUIRINUS, de QUIRITUM,ac QUIRINI etymo quamquam proptie pertineat ad propria, παρέργως aliquid addemus (inquit Vossius in Quiritare.) Meô iudiciô c Curibus est Quirites, et Quirinus, non contra. Nam Quirites proprie qui Cures incolebant, Sabi norum oppidum, in quo regnabat Tatius: ut Romani, qui cum Romulo Romam renebant. Verum post foedus ictum inter Romulum ac Tatium pro eodem populo habiti Romani et Qurites: unde Quiritari, pro populi Romani auxilium implorare. Dubium vero, num Curibus sit nomen a Curis, quae Sabinis, Festô teste, hastam significat: an hastae a populo hastato sit im positum nomen. Ovidius de Quirini appellatione varias est contentus adduxisse opiniones, iudicium vero suum non interponit. Sic enim ait Fast. l. 2. v. 477.Sive quod hastae quiris priscis est dicta Sabinis,Bellicus a telo venit in astra Deus:Sive suo Regi nomen posuêre Quirites;Seu quia Romanis iunxerat ille Cures.Priorem Ovidii vetsum quod attinet, ei adstipulatur Dionysius Halicatn. l. 2. Ρ῾ωμ᾿ ἀρχαιολ᾿ Κυρεῖς γὰρ οἱ Σαβῖνοι τὰς αἰχμὰς καλοῦ???. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.